SIGNUM

SIGNUM
I.
SIGNUM
in re Agrimensoria, a meta diversum. Hyginus, Conspiciamus signum, quod est inter B. et A prolatô exiguum per rigores ferramentô, normaliter paucas dictabimus metas. Frontinus in Fragmentis, Dictabimus metas non minus tres etc. Duo namque signa sunt conspectus, unum a quo rigor (quomodo vocant, quidquid inter duo signa rectum perspicitur) conspiciendus, incipit; alterum, in quo desinit: Signum autem vel capiebatur longinquo conspectui oblatum, vel arbor, vel saxum, vel aliquid tale eminens; vel manu ponebatur. Hero, τὸ λαμβανόμενον σημεῖον, Hyginus, prehensis in longinquo conspectu signis. Frontinus, Cuiuscumque loci mensura agenda suerit, cum circuire ante omnia oportet, et ad omnes angulos signa ponere etc. Unde signi positi saepe apud Auctores mentio: Mensores Galli hodie Ialons vocant. At metae in uno rigore plures si forte dictabantur, rigor ipse dictari dicebatur: cumque per illas lineam extendi debere, dicat Hyginus, per quam agrum cultellabant, spissiores poni vel dictari convenit. Cum signis tamen, quae ponebantur, eadem fuisse videntur. Hero enim in Geodaesia, ex quatuor rebus, quae spectandae sunt, primô locô τὰ κλίματα ponit, deinde τον σκοπελον, εἰς ὃν τὸ λαμβανόμενον σημεῖον. Ubi σκοπελος est meta, scopulus vide. in metae acumen subrectus etc. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 681.
II.
SIGNUM
primum rerum quarumlibet elementum. Horat. l. 2. Serm. Sat. 4. v. 7. Ponere signa novis praeceptis. Alibi,
Purpureo primae signatum flore iuventae etc.
Vide Caspar. Batthium Animadversion. ad Stat. l. 5. Sylv. 5. v. 18. Alias vocis plurimae notiones, quarum aliquas vidimus ex parte. Apud Iul. Capitolin. in Gordianis, c. 4. Iam illud satis constat, quod filium Gordianum nomine Antonim signô illustravit, quum, apud praefectum aerarii more Romanô professus filium, publicis actis eius nomen insereret: cognomen vox denotat, ut et apud Lamprid. in Commodo, c. 11. Pro Decembri Amazonium, ex signo ipsius, adulatores vocabant. Vopiscum in Aureliano c. 6. Huic signum exercitus apposuerat, Manus ad ferrum: solebant enim milites per lasciviam istiusmodi cognomenta suis Ducibus imponere etc. Unde significare, pro cognominare, apud eundem Capitolin. de Gordiano Iun. c. 17. Antoninum filium ipse significari voluit in Senatu, i. e. filium suum cognominari voluit Antoninum Vide Salmas. ad loc. Apud Monachos, Signum dicebatur forma quaedam, manu aut digitis res quaslibet, et quae haberent in mente vel petere deberent, designandi. Cum enim Monachis rarissime loqui liceret, in Aede sacra, dormitorio, refectorio, coquina aliisque Claustri officinis; imo nec unam antiphonam aut responsorium, vel simile quid, absque libro nominare, instruebantur novitii, si quâ re opus haberent, id signis innuere, et manu loquaci, ut ait Petronius. Cuiusmodi signorum species varias, pluribus tradit Udalricus Consuetudinum Cluniac. l. 2. c. 4. quae tamen potissimum ad victum solum indicandum pertinebant: longe plures describuntur in libro Ordinis S. Victoris Paris. MS. quas, integrô eius c. 25. in Glossarium suum translatô, exhibet Car. du Fresne; e quo pauca haec, Pro signo vini, digitum inflecte, ita labiis adiunge. Pro signo aquae, omnes digitos coniunge, et per obliquum move. Pro signo phialae vitreae, praemissô signô ciphi, adde ut duos digitos circa oculos ponas etc. Unde insignare, verbum medii aevi, de quo supra. Vide de eiusmodi digitorum signis apud Veteres usitatis Hug. a Porta Furtivis literarum notis l. 1. c. 11. Cael. Rhodig. l. 23. c. 11. Frid. Morellum ad Nicolaum Artabasdam. Fridericum II. Imperat. de Ven. l. 2. c. 42. et apud Monachos inprimis Haeftenum Disquisition. Monastic. l. 6. tract. 3. disquisit. 11. nec non quaedam supra, ubi de Digitis. Porro veter. Graecis, cum, horarum adhuc usu ignortô, umbram pedibus metirentur, partes diei Σημεῖα Signa, dicebantur, sicque nominabantur, ἑξάπους σκια, ἑπτάπους etc. uti dicemus infra voce Umbra. De Signo Militari, i. e. Tessera; de Signo itidem Militari, i. e. Vexillo; nec non clamore militari, cui idem nomen, inclamari solito ab eo, qui Signum in acle praeferebat, Vide hîc passim, ut et eundem Glossarii auctorem, in voce hac et Dissertat. 11. ad Ioinvillam: uti de Signis Pugnae apud Varias gentes, Lipsium de Milit. Roman. l. 4. c. 12. Signum Mortis apud Aethiopas olim in usu, occurrit l. 3. Diodori Siculi ubi, ad eos, qui tristi sententia ad mortem damnati erant, σημεῖον θανάτου, seu σύςςημον, certum consuevisse prius mitti, antequam neci traderentur, docet: Ε῎θος δ᾿ αὐτοῖς ἐςτι μηδένα τȏυ ὑποτεταγμένων θανάτῳ περιβάλλειν μηδ᾿ ἀνκαταδικαςθεὶς ἐπὶ θανἀτῳ τὶς φανῆ
τιμωρίας ἄξιος ἀλλὰ πέμπειν τῶν ὑπηρετῶν τοα σημεῖον ἔχοντα θανἀτου πρὸς τὸν παρανενομηκότα. οὗτος δ᾿ ἰδὼν το σύςςημον καὶ παραχοῆμα εἰς την` ἰδίαν ὀικίαν ἀπελθὼν, ἑαυτὸς εν τοῦ ζην μεθίςτησι. Simile quid apud Scotos obtinuisse vidimus supra, ubi de Capite taurino. Unicum hoc adicio, de 12. gemmis, quae cum moscho poni solent, in marsupio serico, e cingulo rubro, quô novus Pontifex praecingitur, dependente, illas signa quoque seu sigilla vulgo appellari, quod symbolum sint XII. Apostolorum; uti refert Dominic. Macer, ubi de Sede Stercoraria: qui et Signum dici unum ex tribus Pontificis sigillis docet, uti vidimus supra ubi de Annulo Piscatorio.
III.
SIGNUM
pro Campana. Auctor vitae S. Lupi, Episcopi Senonensis: Auditô Rex Chlotharius (circa A. C. 620.) de signo S. Stephani quod miram haberet dulcedinem; iussit illud Parisios deportari, ubi ipsum saepius debuisset audire. Sed cum hoc facto non placuisset Pontifici, mox ut sublatum est signum a Senonica urbe, perdidit dulcedinem sonitus sui. Quô Rex agnitô, ilico iussit loco pristino restitui Signum. At ubi pervenit Pontem Syriacum, redditô sonô a Domino in virtute sancti Lupi, insonuit miliario 7. Et paulo post: Sanctus (Lupus) fidens in Domino, aulam petiit matris Ecclesiae, in honorem Protomartyris Stephani constitutae: et dum ad evocandum populum signum praedictae Ecclesiae tangeret, omnis fortitudo et sensus ab hostium caterva recessit, tantusque terror super eos irruit, etc. Iam ergo signa in Ecclesiis ante annos mille et quinquaginta in usu erant, quorum sonô populus convocaretur. De signis et Gregorius Turomcus Episcopus multo ante hoc tempus, nimirum aetare Sidonii Episcopi Arvernorum, qui A. C. 470. floruit ante annos 1200. meminit, in l. 2. Historiae c. 23. Unus ex his 2. Presbyteris, signum ad Matutinas audiens fuisse commotum, surrexit, etc. Meminit et in l. 3. c. 15. Qui dum per plateam praeterirent, (in urbe Remis) signum ad Matutinas motum est. Erat enim dies Dominica: pulsantes ianuam Paulelli Presbyteri, ingressi sunt: qui abiit ad Matutinas. Et in l. 6. c. 25. Annô 8. Childeberti Regis, pridie Kal. Februar. cum die Dominicô ad urbem Turonicam ad Matutinas signum commotum fuisset, et populus surgens ad Ecclesiam conveniret, etc. Idem alibi. Homo quidam Dadonis frater ad Vigilias Dominici Naralis advenit, commotôque ad Vigilias Signô, advenit Presbyter cum Clericis ac populo. Apparet i. m tum magna in maioribus civitatum Ecclesiis signa exstitisse, cum eorum sonitu populus dormiens excitaretur, et ad Ecclesiam properaret, et eorum sonum oppugnatores civitatis audirent. Adamnanus Scotus Presbyter, et Abbas Monachorum in Insula Hii, Bedae memorarus, de Locis Sanctis librum, et de Vita S. Columbae Scoti Abbatis tres libros composuit: in quibus haec verba legere memini: Cloccam pulsa. Clocca aurem et signum, ac Campana una res est. Sed et Martialis, l. 4. Epigr. 163. docet, in Thermis Romae ex aere tintinnabula fuisse, parvorum signorum genus, quorum sonô qui in thermis lavari volebant, admonerentur aquam esse calefactam ac paratam: equos etiam ac mulos qui sine custode pascebantur, appensa habuisse tintinabula, docent Gesta Reg. Francorum. Dicta autem sunt signa (sins) tractô a militia vocabulô, quod uti milites cantu signorum, nimirum tubarum, buccinarum aut cornuum ad pugnam, ita Christiani sonô signorum ad Ecclesiam convocarentur: quae candem ob causam classica sunt appellata. Classicum enim tubam, et nonnumquam eius sonitum significat, et Florus, Claudianus, aliique a classe convocanda, i. e. exercitu tubam classicum vocavêre. Certe in Rituali Turonicae Ecclesiae S. Martini perantiquo et plus 500. annorum, in titulo de consecratione Archiepiscopi Turonici haec reperiuntur: Archiepiscopus Turonensis consecratur apud S. Iulianum; et deinde venit in processione ad B. Martinum: quem recipit procelsio B. Martini ad portam parvae areae: et incipit Cantor B. Martini ad portam parvae areae: et incipit Cantor B. Martini Responsorium, S. Martine, vel Sint lumbi, classicô sonante. Postea autem Barones portant Archiepiscopum in cathedra usque ad S. Mauricium, et processiones ante eum cum Episcopis revertuntur. Classicô sonantibus, i. e. sonantur signis. Hinc
soner le glas, i. e. classicum movere. Classicum ergo vel signum, glas Aurelianensibus et Nivernensibus dicitur; Turonibus, Andicavis, Cenomanis clas; reliquis glais. Matthaeus Parisiensis in Henrico III. in A. C. 1253. classicum non pro signo seu Campana, sed pro sono eius usurpat: Eâdem nocte quidam Fratres de Ordine Minorum, dum per silvam Regiam, quae Wauberge dicitur, ignari compendiorum oberratent, audierunt in sublimi quoddam classicum Campanarum melodicum valde: inter quas unum signum soni dulcissimi. Et infra. Interrogavit unus Fratrum, quidnam significârit illud magnum classicum et sollenne, quod versus Bukedonam audierant. Alios de classico auctores laudare possem: sed dicta sufficient. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide et in voce Compana.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Signum — may refer to:*Opel Signum, a General Motors vehicle model *Signum (musical group) *Sign function *Signum (Nanoha), a character from the Magical Girl Lyrical Nanoha series *Integra Signum, a (defunct) Swiss railroad signaling company *Signum (a… …   Wikipedia

  • signum — (izg. sȉgnum) m DEFINICIJA 1. pov. u rimskoj vojsci znak (lik, zastava, lozinka) 2. na pismima i poveljama potpis i pečat 3. zaštitni znak i marka neke tvrtke 4. znamenje, predznak SINTAGMA signum laudis (izg. signum lȁudis) znak zahvalnosti pov …   Hrvatski jezični portal

  • Signum! — Signum!,  Software: ein von Application Systems Heidelberg (ASH) für den Atari ST entwickeltes Textverarbeitungsprogramm, das in den 1980er Jahren besonders bei Naturwissenschaftlern und Ingenieuren beliebt war und auch heute (2002) noch… …   Universal-Lexikon

  • Signum — »Zeichen; Siegel; Unterschrift in Form einer Abkürzung«: Das Fremdwort ist im 16. Jh. aus lat. signum »Zeichen, Kennzeichen, Vorzeichen« übernommen worden, das seinerseits vermutlich im Sinne von »(auf Holzstäben) eingekerbtes, eingeschnittenes… …   Das Herkunftswörterbuch

  • Signum — (lat., Mehrzahl signa), Zeichen, Kennzeichen; besonders die Feldzeichen des römischen Heeres, welche die Stelle unsrer Fahne (s. d.) und Standarte vertreten. Fig. 1 u. 3. Legionsadler, Fig. 2. Vexillum, Fig. 4. Manipelsignum. Das Feldzeichen der… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Signum — (lat.), 1) Zeichen, Kennzeichen, Merkmal, woran man etwas erkennt; so das Siegel, bei geheimen Gesellschaften das Merkzeichen, das Symbol, das Zeichen zum Angriff, Abmarsch, s. Signal; 2) Interpunctionszeichen, daher S. interrogationis,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Signum — (lat.), Zeichen, Feld , Handzeichen, Siegel …   Kleines Konversations-Lexikon

  • signum — index stamp, symbol Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Signum — Signum,das:1.⇨Zeichen(2)–2.⇨Unterschrift(1) …   Das Wörterbuch der Synonyme

  • Signum — Das Wort Signum (lat.: Zeichen) bezeichnet allgemein ein Symbol oder Emblem eine Kurzform der Unterschrift (Zeichnung eines Dokuments, von lateinisch signatum „er hat es gezeichnet“ zu signum „Zeichen“), siehe auch Namenszeichen ein römisches… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”